Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti...
Language: Latin 
1  Psalmus cantici, in dedicatione domus David
   Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
   nec delectasti inimicos meos super me.
2  Domine Deus meus, clamavi ad te, 
   et sanasti me.
3  Domine, eduxisti ab inferno animam meam; 
   salvasti me a descendentibus in lacum.
4  Psallite Domino, sancti ejus; 
   et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
5  Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: 
   ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
6  Ego autem dixi in abundantia mea:
   Non movebor in aeternum.
7  Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;
   avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
8  Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
9  Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?
   numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
10 Audivit Dominus, et misertus est mei; 
   Dominus factus est adjutor meus.
11 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; 
   conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
12 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
   Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

K. Penderecki sets line 1

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

Text added to the website: 2018-11-02 00:00:00
Last modified: 2019-04-26 16:25:43
Line count: 24
Word count: 170