Psalmus 2
Language: Latin 
Available translation(s): CAT FRE
1  Quare fremuerunt gentes, 
   et populi meditati sunt inania?
2  Astiterunt reges terræ, 
   et principes convenerunt in unum
   adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3  Dirumpamus vincula eorum, 
   et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4  Qui habitat in cælis irridebit eos, 
   et Dominus subsannabit eos.
5  Tunc loquetur ad eos in ira sua, 
   et in furore suo conturbabit eos.
6  Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, 
   montem sanctum ejus,prædicans præceptum ejus.
7  Dominus dixit ad me: 
   Filius meus es tu; 
   ego hodie genui te.
8  Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,
   et possessionem tuam terminos terræ.
9  Reges eos in virga ferrea, 
   et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intelligite; 
   erudimini, qui judicatis terram.
11 Servite Domino in timore, 
   et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,
   et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus, 
   beati omnes qui confidunt in eo.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • CAT Catalan (Català) (Salvador Pila) , "Salm 2", copyright © 2018, (re)printed on this website with kind permission
  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) , "Psalm 2", KJV
  • FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Psaume 2", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission
  • GER German (Deutsch) (Martin Luther) , "Psalm 2"


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2009-05-14
Line count: 28
Word count: 157