Cœli enarrant gloriam Dei
Language: Latin 
1  [In finem. Psalmus David.]
2  Cœli enarrant gloriam Dei, 
   et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
3  Dies diei eructat verbum, 
   et nox nocti indicat scientiam.
4  Non sunt loquelæ, neque sermones, 
   quorum non audiantur voces eorum.
5  In omnem terram exivit sonus eorum, 
   et in fines orbis terræ verba eorum.
6  In sole posuit tabernaculum suum; 
   et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. 
   Exsultavit ut gigas ad currendam viam;
7  a summo cælo egressio ejus. 
   Et occursus ejus usque ad summum ejus;
   nec est qui se abscondat a calore ejus.
8  Lex Domini immaculata, convertens animas;
   testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
9  Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda;
   præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi;
   judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
   et dulciora super mel et favum.
12 Etenim servus tuus custodit ea; 
   in custodiendis illis retributio multa.
13 Delicta quis intelligit? 
   ab occultis meis munda me;
14 et ab alienis parce servo tuo. 
   Si mei non fuerint dominati,
   tunc immaculatus ero, 
   et emundabor a delicto maximo.
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, 
   et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. 
   Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Research team for this text: Emily Ezust [Administrator] , Guy Laffaille [Guest Editor]

This text was added to the website: 2009-01-18
Line count: 34
Word count: 205