In lectulo meo, per noctes
Language: Latin 
1  In lectulo meo, per noctes,
   quæsivi quem diligit anima mea:
   quæsivi illum, et non inveni.
2  Surgam, et circuibo civitatem:
   per vicos et plateas
   quæram quem diligit anima mea:
   quæsivi illum, et non inveni.
3  Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem:
   Num quem diligit anima mea vidistis?
4  Paululum cum pertransissem eos,
   inveni quem diligit anima mea:
   tenui eum, nec dimittam,
   donec introducam illum in domum matris meæ,
   et in cubiculum genetricis meæ.
5  Adjuro vos, filiæ Jerusalem,
   per capreas cervosque camporum,
   ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
   donec ipsa velit.
6  Quæ est ista quæ ascendit per desertum
   sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ,
   et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
7  En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt
   ex fortissimis Israël,
8  omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi:
   uniuscujusque ensis super femur suum
   propter timores nocturnos.
9  Ferculum fecit sibi rex Salomon
   de lignis Libani;
10 columnas ejus fecit argenteas,
   reclinatorium aureum, ascensum purpureum;
   media caritate constravit,
   propter filias Jerusalem.
11 Egredimini et videte, filiæ Sion,
   regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua
   in die desponsationis illius,
   et in die lætitiæ cordis ejus.

G. Palestrina sets line 1

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]


This text (or a part of it) is used in a work

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2010-12-03
Line count: 36
Word count: 187