Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina...
Language: Latin 
1 [Psalmus David, Jeremiæ.] Super flumina Babylonis illic
  sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum;
  et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; 
  si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem:
  qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi
  retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2006-03-28
Line count: 14
Word count: 121